BADISSARE tolutim

BADISSARE tolutim
BADISSARE tolutim
apud Plautum, in Asin. Actu 3. sc. 3. v. 117. a Graeco βαδίζειν, de equis tolutariis et asturconibus dicitur, quorum mollis et ad delicias composita vecture, qualem exhibent cum magna sedentium commoditate ac voluptate, nota. De his enim Graeci βαδίζειν per excellentiam dicunt, ut Latini ambulare, et Galli hodieque amblare. Eiusdem gressum Graeci καλπάζειν vocavêre, sed hanc vocem etiam ad tripedantes equos extenderunt, quod proxime tripedariorum cursus accederet ad tolutariorum gressum, imo et facile, ac de proximo trepidarii tolutim docerentur, et ad levitatem mollitiemque vecturae, qualis est in asturconibus, edomarentur, etc. Hinc βαδιςτὴς, quasi badissator, de equo tolutario, Hesych. Vide supra, in voce Ambla, item ubi de Asturconibus, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Capitolin. in Maximinis, c. 3. Dictum autem est a βαδίζω, badisso, sicut a ποτιζω, pytisso; a σαλίζω, salisso; etc. Idem Notis ad Spartian. in Pescennio Nigro. c. 6.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • AMBLA — Gall. Amble, Vegetio Ambulatura, vox Latina et ex Latinorum consuetudine facta est: uti resona, pro resonatione, a resono; cura, pro curatione vel curatura, a curo etc. Vegetius l. 4. c. 6. Inter colatorios enim et eos, quos guttonarios vulgus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”